

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 6: Versus 42
Hypocrita.Si quem vis reprehendere, primum vide si similis ei sis. Quod si es, pariter ingemisce et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti, vel esse potuisti, condescende, et non ex odio sed misericordia argue. Raro ergo non sine magna necessitate sunt objurgationes adhibenda, et nonnisi respectu Dei, remota ab oculo trabe.Hi enim odio vel livore omnia accusare suscipiunt et volunt videri consultores, sine exemplo suae emendationis. Sed prius debent auferre trabem invidiae, vel malitiae, vel simulationis de occulto sui cordis, ut valeant ejicere festucam irae vel alicujus livoris culpae de oculo fratris.